cold (disease), common cold, runny nose
- gravēdō-inis, f.Citations
quasi gravedo profluat.
Gravedo tua mihi molesta est. Quaeso adhibe quam soles diligentiam.
Gravedini, quaeso, omni ratione subveni
Quae res maxime gravedines destillationesque concitat.
Vitari etiam gravedines destillationesque possunt, si quam minime qui his oportunus est loca aquasque mutet, si caput in sole protegit, ne incendatur, neu subito ex repentino nubilo frigus id moveat.
Gravedo … nares claudit, vocem obtundit, tussim siccam movet
Gravedinem invenio finiri, si quis nares mulinas osculetur.
ad destillationes perfrictionesque et gravedines.
- dēstillātiō-ōnis, f.Citations
Vitari etiam gravedines destillationesque possunt, si quam minime qui his oportunus est loca aquasque mutet, si caput in sole protegit, ne incendatur, neu subito ex repentino nubilo frigus id moveat.
Panis hic ipse, quo vivitur, innumeras paene continet medicamentas … Vocis studiosis et contra destillationes siccum esse primo cibo utilissimum est.
Ad catarrum sive destillationem humoris ex capite.
Usque ad tempora Socratis, destillationum (quas Graeci κατάρρους dicunt) nomen, quo nihil hodie frequentius, ignoratum tradit Plato.
- nārium destillātiō-ōnis, f.Citations
Destillationem narium discutit tusum in linteolo, olefactum.
- capitis pītuīta-ae, f.Citations
Huius radix commanducata purgat capitis pituitas.
- ōris pītuīta-ae, f.Citations
His nucleis ad purgationem uti non censuerim propter ancipitem strangulationem, neque ad pituitam oris siccandam, quia fauces laedunt.
- nāsī pītuīta-ae, f.Citations
Si in nares destillavit, tenuis per has pituita profluit
- catarrhus-ī, m.Citations
Similia pleuriticae passioni dicuntur dolor lateris … item ad nares catarrhus, quem vocant coryzan, et anhleatio,
Similia pleuriticae passioni dicuntur dolor lateris … item ad nares catarrhus, quem vocant coryzan, et anhleatio,
vitellus … cum oleo et syrupo mixtus in catarrho et faucium raucedine lenimen.
in omnibus catarrhosis affectibus.
- corȳza-ae, f.Citations
Similia pleuriticae passioni dicuntur dolor lateris … item ad nares catarrhus, quem vocant coryzan, et anhleatio,
Similia pleuriticae passioni dicuntur dolor lateris … item ad nares catarrhus, quem vocant coryzan, et anhleatio,
- capitis rheuma-atis, n.Citations
Ad capitis reumata et purgationem et ad pituitae et phlegmatis deductionem et restrictionem catarri [chapter heading]. Ad reuma quod de capite descendit, medicamentum facies tale.
ad reumata capitis.
- dēfluxiō catarrhālisphraseCitations
Quod autem sequitur, ‘casia,’ est ipsa quae ab aliis συρíιγξ , id est, id est, fistula nuncupatur, vocalis in laudes Dei, et omnes pituitas et rheumata voluptatum suo calore excoquens.
Bonum est continentia, malum est luxuria. Inter utrumque indifferens – ambulare, digerere alvi stercora, capitis naribus purgamenta proiicere, sputis rheumata iacere.
- perfrictiō-ōnis, f.Citations
Tuso in perfrictione fricari ante balinea convenit et ante accessionum horrorem.
De pituiâ perfrictio nascitur, quae facit dolorem intestinorum, torsiones etiam inflationemque, quae corpus extenuat.
ad destillationes perfrictionesque et gravedines.
Notes
Pituita and rheuma, properly, are terms for mucus or phlegm; rheuma can be used generally of watery secretions or discharges from the body: destillatio and catarrhus, for its dripping or running; and gravedo for the heavy feeling of being stopped up. Note that of these only gravedo is found in antiquity out of a technical or scientific context. The few passages suggest that the ancients in speaking of perfrictio had in mind something more severe than an ordinary cold.
Celsius (4, 5, 1-2), in his discussion of colds and runny noses, distinguishes destillatio (“in nares,” “in fauces,” and “in pulmonem”) and gravedo:
Destillat autem de capite interdum in nares, quod leve est; interdum in fauces, quod peius est; interdum etiam in pulmonem, quod pessimum est. Si in nares destillavit, tenuis per has pituita profluit; caput leviter dolet, gravitas eius sentitur, frequentia sternumenta sunt; si in fauces, has exasperat, tussiculam movet; si in pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina. Aliud autem quamvis non multum distans malum gravedo est. Haec nares claudit, vocem obtundit, tussim siccam movet; sub eâdem salsa est saliva, sonant aures, venae moventur in capite, turbida urina est. Haec omnia κόρυζας Hippocrates nominat; nunc video apud Graecos in gravedine hoc nomen servari, destillationem κατασταγμόν appellari.
Themes
About the Neo-Latin Lexicon
The Neo-Latin Lexicon is undergoing a major upgrade. As we reorganize our data into a more easily searchable format, we encourage users to query in the Adumbratio for those terms not yet included in the newer format.